monumenta.ch > Isidorus > 8
Isidorus, De Natura Rerum, VII. De temporibus. <<<     >>> IX. De mundo.

CAPUT VIII. De solstitio et aequinoctio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Solstitia duo sunt: primum hiemale octavo Kalendas Ianuarii, quo sol stat, et crescunt dies. Alterum aestivum, octavo Kalendas Iulias, quo sol stat et crescunt noctes. His contraria duo aequinoctia sunt; unum vernale, octavo Kalendas Aprilis quo dies crescunt: alterum autumnale, octavo Kalendas Octobris, quo dies imminuuntur.
2 Solstitium autem dicitur, quasi solis statio. Aequinoctium vero, quod tunc dies et nox in aequitatem horarum duodenarum revertantur, coaequatis spatiis suis. Solstitium autem aestivum ideo lampas dicitur, eo quod ex eo die lampas solis claritatem maiorem accipiat, caloremque nimium adventu aestatis infundat.